라틴어 문장 검색

Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 28:1)
Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 16:1)
nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 441)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)
Cum haec ita erunt pertemptata et, qua supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes conducendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장36)
Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.
그런데 그 골짜기에는 역청 수렁이 많아, 소돔 임금과 고모라 임금이 달아나다 거기에 빠지고 나머지는 산으로 달아났다. (불가타 성경, 창세기, 14장10)
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
그리하여 그 우물을 브에르 라하이 로이라 하였다. 그것은 카데스와 베렛 사이에 있다. (불가타 성경, 창세기, 16장14)
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
그런 다음 하느님께서 하가르의 눈을 열어 주시니, 그가 우물을 보게 되었다. 그는 가서 가죽 부대에 물을 채우고 아이에게 물을 먹였다. (불가타 성경, 창세기, 21장19)
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
그러고 나서 아브라함은 아비멜렉의 종들이 빼앗은 우물 때문에 아비멜렉에게 따졌다. (불가타 성경, 창세기, 21장25)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
그는 여자들이 물을 길으러 나오는 시간인 저녁때에, 성 밖 우물 곁에 낙타들을 쉬게 하였다. (불가타 성경, 창세기, 24장11)
Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit.
서둘러 물동이에 남아 있는 물을 물통에 붓고는, 다시 물을 길으러 우물로 달려갔다. 이렇게 레베카는 그 낙타들에게 모두 물을 길어다 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장20)
Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
그때 이사악은 브에르 라하이 로이를 떠나, 네겝 땅에 살고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 24장62)
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
아브라함이 죽은 뒤에 하느님께서는 그의 아들 이사악에게 복을 내리셨다. 이사악은 브에르 라하이 로이에 자리 잡고 살았다. (불가타 성경, 창세기, 25장11)
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: " Nostra est aqua! ". Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.
그러자 그라르의 목자들이 그 물을 자기네 것이라고 하면서, 이사악의 목자들에게 시비를 걸었다. 그리하여 우물을 두고 싸웠다 해서 그 우물의 이름을 에섹이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 26장20)
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
그가 보니 들에 우물이 하나 있고, 양 떼 세 무리가 그 곁에 엎드려 있었다. 그것은 가축에게 물을 먹이는 우물인데, 그 우물 위에는 큰 돌이 덮여 있었다. (불가타 성경, 창세기, 29장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION